5759. `Cum quo invenitur e servis tuis, et moriatur': quod significet quod damnatus qui tale facit, constat ex significatione `mori' quod sit damnari, mors enim spiritualis non aliud est quam damnatio; quod illi qui vindicant sibi verum et bonum quod Domini, non possint esse in caelo, sed quod extra caelum, patet ab illis quae mox supra n. 5758 dicta sunt, et qui extra caelum, illi damnati sunt; at lex illa est judicii ex vero, {1}sed cum judicium simul fit ex bono, tunc illi qui verum et bonum faciunt et ex ignorantia aut simplicitate illa sibi tribuunt, non damnantur, sed in altera vita per modum vastationis liberantur, et praeterea quoniam unusquisque {2}debet verum et bonum facere sicut (c)a se, sed usque credere quod sit a Domino, videatur n. 2882, 2883, 2891; cum ita facit, tunc cum adolescit et intelligentia ac fide crescit, fallaciam illam exuit et tandem corde agnoscit quod omnis ejus conatus bonum faciendi et verum cogitandi, fuerit et sit a Domino; {3}quapropter etiam ille qui missus a Josepho {4}confirmat quidem id judicium, sed mox rejicit, nempe quod moriturus apud quem scyphus inveniretur, dicit enim `etiam nunc secundum verba vestra; ita id cum quo invenitur, erit mihi servus, et vos eritis insontes' per quae significatur mitior sententia. {5} Sed aliter se habet cum illis qui non ex ignorantia et simplicitate hoc faciunt, sed ex principiis quae fide et quoque vita confirmarunt; at usque, quia bonum faciunt, Dominus ex misericordia reservat apud hos aliquid ignorantiae et simplicitatis. @1 at$ @2 i enim$ @3 i inde patet quod non damnandi, qui bonum faciunt, et ex ignorantia aut simplicitate credunt, quod ex se faciunt$ @4 rejicit$ @5 A ends paragraph here but has a note: (qui persuaserunt id sibi): evidently a reminder to add a further passage in the final copy; it duly appears here.$