5758. `Et quomodo furabimur ex domo domini tui argentum vel aurum ?': quod significet cur tunc vindicabimus nobis verum et bonum quod a caelesti Divino, constat a significatione `furari' quod in sensu spirituali sit vindicare sibi quod Domini est, de qua supra n. 5749; ex significatione `argenti' quod sit verum, de qua n. 1551, 2954, 5658; et ex significatione `auri' quod sit bonum, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658. In toto hoc capite agitur de furto spirituali, quod est vindicare sibi bonum et verum quod a Domino; hoc tanti momenti est ut homo post mortem non admitti queat in caelum priusquam corde agnoscit quod nihil (t)boni et veri sit a se sed a Domino, et quod quicquid a se, non sit nisi malum; quod ita sit, ostenditur homini post mortem per plures experientias; quod omne `bonum et verum' sit a Domino, percipiunt angeli in caelo manifeste, et insuper quod a Domino detineantur a malo et teneantur in bono et inde vero, et hoc vi forti; [2] hoc etiam mihi datum est percipere evidenter nunc per plures annos, et quoque quantum relictus sum proprio seu mihi, quod tantum inundatus sim malis, {1}et quantum inde detentus a Domino, tantum a malo in bonum elevatus (x)sim; quapropter sibi vindicare verum et bonum est contra universale regnans in caelo, tum contra agnitionem quod ex misericordia omnis salus, hoc est, quod homo ex se in inferno sit, sed a Domino ex misericordia inde trahatur; (m){2}nec homo potest esse in humiliatione, consequenter non recipere misericordiam Domini, nam haec in humiliatione seu in humile cor solum influit, nisi agnoscat quod a se nihil nisi malum, et quod a Domino omne bonum; praeter quod {3}alioquin sibi pro merito tribuat quae facit, et denique pro justitia, nam vindicare sibi verum et bonum quod a Domino, est justificare seipsum ;(n) inde scaturigo plurium malorum, spectat tunc semet in singulis quae facit proximo, et cum hoc facit, amat se prae omnibus aliis quos sic contemnit, si non ore usque corde. @1 at$ @2 et quamdiu homo vindicat sibi bonum et verum tamdiu non$ @3 sic$