5691. `Quia commovebantur commiserationes ejus': quod significet misericordiam ex amore, constat ex significatione `commoveri commiserationes' quod sit misericordia ex amore; misericordia dicitur quia nondum ab eo agnitus, {1}ex amore dicitur quia ut medium processit ab ipso; in lingua originali {2}commiserationes' {3} exprimuntur per vocem quae intimum et tenerrimum amorem significat. @1 amor$ @2 miserationes$ @3 per vocem exprimitur$