5690. `Et festinavit Joseph': quod significet ab intimo, constat a significatione `festinare' quod hic sit quod erumpit ab intimo, nam sequitur `quia commovebantur commiserationes ejus', per quae significatur misericordia ex amore; haec cum erumpit, ex intimo erumpit, et hoc ad primum oculi ictum, seu ad primum cogitationis momentum, ideo per `festinare' hic non aliud significatur quam ab intimo.