Arcana Coelestia (Potts) n. 5444

Previous Number Next Number See English 

5444. `Et unus non est': quod significet quod Divinum spirituale a quo, non appareat, constat ex repraesentatione `Josephi' qui hic est `unus', quod sit caeleste spiritualis, seu quod idem, Divinum spirituale, seu verum a Divino, de qua n. 3969, 4286, 4592, 4723, 4727, 4963, 5249, 5307, 5331, 5332, 5417; et quia omnis conjunctio veri in naturali {1}a Divino spirituali procedit, dicitur Divinum spirituale a quo; et ex significatione `non est' quod sit quod non appareat; erat enim, sed illis non apparuit, quia non erat ibi medium quod {2}Benjamin. @1 inde$ @2 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church