5443. `Et ecce minimus cum patre nostro hodie': quod significet quod etiam conjunctio cum bono spirituali, constat ex repraesentatione `Benjaminis' qui hic {1} `minimus', quod sit medium conjungens, de qua sequitur; et ex repraesentatione `Jacobi' hic Israelis, qui hic `pater', quod sit bonum spirituale, de qua n. 3654, (x)4598. Quod Benjamin sit spirituale caelestis quod medium, videatur n. 4592, 5411, 5413, 5419, nempe medium naturalis seu illorum quae naturalis, cum caelesti spiritualis quod `Josephus'; et quia Benjamin est medium et Israel {2} bonum spirituale, ideo per illa verba `ecce minimus cum patre nostro hodie' significatur conjunctio cum bono spirituali. @1 i est$ @2 i est$