Arcana Coelestia (Potts) n. 5284

Previous Number Next Number See English 

5284. `Et festinans Deus facere illud': quod significet cum omni eventu, constat ex significatione `facere' cum praedicatur de Deo, quod sit providentia, de qua n. 5264, inde etiam est eventus, nam quod Providentiae Divinae est, hoc certo evenit; et ex significatione `festinare facere' quod sit omnis eventus; `festinare' seu festinum in sensu interno non est cito sed est certum, et quoque plenum, ita cum omni eventu; festinum enim involvit tempus, et in mundo spirituali non est tempus, (m)sed pro tempore est status, ita festinum temporis se refert ibi ad tale status quod correspondet; quale status quod correspondet, est quod simul plura sint quae efficiunt, a quibus certus et plenus eventus.(n)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church