Arcana Coelestia (Potts) n. 5210

Previous Number Next Number See English 

5210. `Et obdormivit': quod significet statum obscurum, constat a significatione `dormire' quod sit status obscurus, etiam somnus in spirituali sensu non aliud est, sicut vigilia nec aliud quam status clarus; somnus enim spiritualis est cum vera in obscuro sunt, et vigilia spiritualis cum vera in claro; tantum etiam vigiliae spiritibus est et vicissim illis tantum somni; inde patet quod `obdormire' sit status obscurus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church