Arcana Coelestia (Potts) n. 5209

Previous Number Next Number See English 

5209. Vers. 5-7. Et obdormivit et somniavit secundo, et ecce septem aristae ascendentes in calamo uno, pingues et bonae. Et ecce septem aristae graciles et exustae euro, germinantes post illas. Et absorbebant aristae graciles septem aristas pingues et plenas; et expergefactus Pharaoh, et ecce somnium. `Et obdormivit' significat statum obscurum: `et somniavit secundo' significat provisum: `et ecce septem aristae ascendentes in calamo uno' significat scientifica quae naturalis, conjuncta; `pingues et bonae' significat quibus illa quae fidei et charitatis inapplicari possent: `et ecce septem aristae graciles' significat scientifica nullius usus: `et exustae euro' significat plena cupiditatum: `germinantes post illas' significat apparentes juxta: `et absorbebant aristae graciles septem aristas pingues et plenas' significat quod scientifica nullius usus exterminarent scientifica bona: `et expergefactus Pharaoh' significat communem illustrationis statum: `et ecce somnium' significat in obscuro illo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church