Arcana Coelestia (Potts) n. 5173

Previous Number Next Number See English 

5173. Sunt in altera vita perplures modi vexationum, et quoque perplures modi inaugurationum in gyros; vexationes illas repraesentant sanguinis, tum seri {1}aut lymphae, ut et chyli purificationes in corpore, quae quoque fiunt per varias castigationes; et inaugurationes illas in gyros repraesentant introductiones illorum fluidorum postea ad usus communissimum est in altera vita quod postquam vexati sunt spiritus, dein in statum tranquillum et jucundum mittantur, proinde in societates, quibus inaugurandi et adjungendi. Quod 2 castigationes et purificationes sanguinis, seri et chyli, tum quoque alimentorum in ventriculo, correspondeant talibus in spirituali mundo, non potest non apparere sicut alienum illis qui nihil aliud quam naturale in naturalibus cogitant, et magis qui id credunt, sic negantes quod aliquid spirituale insit vel inesse possit quod agit et regit; cum tamen ita se res habet, quod in omnibus et singulis quae in natura et tribus ejus regnis sunt, intrinsecus sit agens ex spirituali mundo;

tale nisi inde inesset, nihil prorsus in naturali mundo ageret {3} causam et effectum; proinde nec aliquid produceret; id quod e spirituali mundo in naturalibus inest, vocatur vis insita a prima creatione, at est conatus, quo cessante cessat actio seu motus;

inde est quod universus mundus aspectabilis sit theatrum repraesentativum mundi spiritualis. Similiter se (t)habet hoc sicuti 3 motu musculorum unde actio; nisi ei insit conatus ex cogitatione et voluntate hominis, momento cessaret, (m)nam secundum regulas in orbe erudito notas est quod cessante conatu cesset motus, tum quod in conatu sit omne determinationis, ut et quod in motu nihil reale existat quam conatus(n); quod {3}vis illa seu conatus ille in actione seu motu spirituale sit in naturali, liquet, nam cogitare et velle est spirituale, at agere et moveri est naturale; qui non ultra naturam cogitant, hoc ne quidem capiunt, sed usque non negare possunt; ast id quod in voluntate et inde in cogitatione est quod producit, non est simile in forma cum actione quae producitur, actio enim solum repraesentat id quod mens vult et cogitat. @1 seu$ @2 i aliquam$ @3 A had quod conatus ille, but alters to quod vis et conatus ille$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church