5172. Sunt quidam spiritus probi qui cogitant non per meditationem et inde cito et quasi ex non praemeditato enuntiant quae cogitationi obveniunt est illis perceptio interior, quae non ita visualis facta est per meditationes et cogitationes sicut apud alios, nam in progressu vitae instructi sunt quasi semet de bonitate rerum, et non ita de veritate earum. Quod tales ad provinciam Glandulae Thema pertineant, mihi indicatum est; thymus enim est glandula, quae imprimis inservit infantibus, et in aetate illa mollis est; apud tales etiam est molle infantile remanens, in quod influit perceptio boni, ex qua elucet communiter {2}verum; hi in magnis turbis possunt esse, et usque non turbari, sicut etiam glandula illa. @1 corporis$ @2 A d num quod conatus ille, but alters to quod vis et conatus ille$