Arcana Coelestia (Potts) n. 5131

Previous Number Next Number See English 

5131. `Quando bene est tibi': quod significet cum correspondentia, constat ex significatione `bene esse tibi', cum agitur de renascentia seu regeneratione exterioris naturalis seu sensualis, quod sit correspondentia, prius enim non ei bene est quam cum correspondet; quid correspondentia, ad finem capitum videatur; est {1} correspondentia sensualium cum naturalibus, et est correspondentia naturalium cum spiritualibus, et est correspondentia spiritualium cum caelestibus, et denique est correspondentia caelestium cum Divino Domino ita est successivum correspondentiarum a Divino usque ad ultimum naturale. [2] Quia aegre potest formari idea de correspondentiis quales sunt, ab illis qui prius de correspondentiis nihil cogitaverunt, ideo paucis dicendum: notum est ex {2}philosophia quod finis sit primum causae et quod causa sit primum effectus; ut finis, causa et effectus consequantur et unum agant, oportet ut effectus correspondeat causae, et causa correspondeat fini; sed usque finis non apparet sicut causa, nec causa sicut effectus; ut enim finis producat causam, adsciscet ex regione ubi causa, media administra per quae finis faciet causam; et ut causa producat effectum, adsciscet quoque ex regione ubi effectus, media administra per quae causa faciat effectum; haec media administra sunt quae correspondent; et quia correspondent, potest finis esse in causa et agere causam, et causa esse in effectu et agere effectum, consequenter finis per causam agere effectum; aliter vero cum non correspondentia est, tunc finis non habet causam in qua sit, minus effectum in quo sit, sed mutatur et variatur finis in causa, et denique in effectu, secundum formam quam faciunt media administra. [3] Omnia et singula in homine, immo omnia et singula in natura, succedunt sibi sicut finis, causa et effectus, et cum sibi ita correspondent, tunc unum agunt, nam finis tunc est omne in omnibus causae, et per causam omne in omnibus effectus: sicut pro exemplo, cum amor caelestis est finis, voluntas causa, et actio effectus, si correspondentia sit, tunc amor ille influit in voluntatem, et voluntas in actionem, et ita unum agunt, ut actio per correspondentiam sit quasi amor; vel sicut cum fides charitatis est finis, cogitatio causa, et sermo effectus; si correspondentia sit, tunc fides ex charitate influit in cogitationem, et haec in sermonem, ac ita unum agunt, ut sermo per correspondentiam sit quasi finis; ut aurem finis qui est amor aut fides, producat causam quae est voluntas et cogitatio, adsciscet media administra in mente rationali quae correspondebunt, nam absque mediis administris quae correspondeant, non potest finis, {3}qui est amor aut fides, utcumque a Domino per caelum influit recipi. Inde patet quod interiora et exteriora hominis, hoc est, rationalia, naturalia et sensualia ejus, in correspondentiam redigenda sint ut recipere possit influxum Divinum, consequenter ut homo possit renasci, et quod prius ei non bene sit. Inde nunc est quod hic per `quando bene est tibi' significatur correspondentia. @1 i enim$ @2 philosophicis$ @3 hoc est, amor et fides$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church