5130. `Verum memento mei tecum': quod significet fidei receptionem, constat ex repraesentatione `Josephi' qui haec de se dicit, quod sit Dominus quoad caeleste in naturali, de qua n. 5086, 5087, 5106; et ex significatione `meminisse mei tecum' quod sit fidei receptio, meminisse enim et recordari Domini, non aliunde est quam ex fide, inde `memento mei tecum' est ut recipiat fidem. Cum fide ita se habet: qui illam recipit et qui illam habet, continue est in recordatione Domini, et hoc quoque cum de alia re cogitat aut loquitur, et quoque cum officiis suis publicis aut privatis aut domesticis fungitur, et tametsi nescit quod tunc recordetur Domini;
nam recordatio Domini ab illis qui in fide sunt, est universaliter regnans, et quod universaliter regnat, hoc non appercipitur nisi dum cogitatio illuc determinatur: [2] hoc illustrari potest a pluribus apud hominem; qui in amore aliquo est, quicumque sit, is continue cogitat de (e)iis quae amoris illius sunt et hoc tametsi in aliis rebus cogitatione, loquela aut actione est; hoc patet manifeste in altera vita (c)ex sphaeris spiritualibus quae circum {1}unumquemque sunt; ex solum sphaeris cognoscuntur ibi omnes in qua fide sunt, et in quo amore, et hoc tametsi prorsus aliud cogitant {2}et loquuntur, n. 1048, 1053, 1316, 1504-1520, 2489, 4464; id enim quod universaliter regnat apud aliquem, hoc producit illam sphaeram et manifestat ejus vitam coram aliis; inde constare potest quid intelligitur per id quod continue cogitandum sit de Domino, de salute, deque vita post mortem; omnes qui in fide sunt ex charitate, hoc faciunt; inde est quod illi non male cogitent de proximo, et quod illis justitia et aequitas in singulis cogitationis, loquelae et actionis; quod enim universaliter regnat, hoc influit in singula, et ducit illa et regit illa; Dominus enim tenet mentem ejus in talibus quae charitatis et inde fidei sunt, et disponit sic singula convenienter; sphaera fidei ex charitate, est sphaera quae regnat in caelo; Dominus enim influit cum amore et per amorem cum charitate, consequenter cum veris quae sunt fidei; inde est quod illi qui in caelo sunt, dicantur in Domino esse. [3] Agitur in his quae nunc sequuntur de renascentia sensualis parti intellectuali subjecti, quod per `pincernam' repraesentatur; et quia de renascentia ejus, de fidei receptione agitur; nam sensuale sicut rationale, per fidem renascitur, sed per fidem in quam influit charitas; nisi charitas influat in fidem et det ei vitam, nusquam fides universaliter regnare potest, nam quod homo amat, hoc regnat, non autem quod solum scit et memoria tenet. @1 unumquemvis$ @2 aut$