Arcana Coelestia (Potts) n. 5128

Previous Number Next Number See English 

5128. `Quo fuisti pincerna illius': quod significet sicut sensuali illius generis solent, constat ex significatione `pincernae' quod sin sensualia, seu illa sensualium quae subjecta sunt parti intellectuali de qua n. 5077, 5082; quod sint sicut solent, significatur per `quo fuisti.' Quod sensualia erunt et subordinata rationalibus, in praecedentibus nunc actum est; et quia de subjectione et subordinatione illa in sensu interno hic agitur, adhuc dicendum quomodo cum illa re se habet: [2] homo apud quem subjecta sunt sensualia, vocatur rationalis, at apud quem non subjecta sunt, vocatur sensualis; sed num homo rationalis sit, vel num sensualis, aegre discerni potest ab aliis, sed ab ipso si explorat sua interiora, hoc est, suum velle et suum cogitare; num homo sensualis sit vel rationalis ab aliis non sciri potest ex loquela, nec ab actione, nam {1}vita cogitationis quae est in loquela et vita voluntatis quae est in actione, non apparent ad aliquem sensum corporis; auditur modo sonus et videtur gestus cum affectione, quae num sit simulata vel num vera, non dignoscitur;

sed in altera vita ab illis qui in bono sunt, distincte percipitur tam quid in loquela quam quid in actione, ita qualis vita, et quoque unde vita in illis; at in mundo usque aliquot indicia dantur, ex quibus aliquatenus concludi potest num sensualia subjecta sint rationali, vel num rationale sensualibus, seu quod idem, num homo rationalis sit, vel num solum sensualis; indicia haec sunt: si animadvertitur quod homo in principiis falsi sit et non patitur se illustrari, sed prorsus rejicit vera et absque ratione contumaciter falsa defendit, indicium est quod sensualis homo sit, et non rationalis; occlusum est illi rationale ut non admittat lucem caeli. [3] Adhuc magis sensuales sunt qui in persuasione falsi sunt, persuasio enim falsi prorsus occludit rationale; aliud est in principiis falsi esse, et aliud in persuasione falsi; qui in persuasione falsi sunt, habent in naturali suo aliquam lucem, sed talem qualis est lux hiemalis; haec lux apparet in altera vita apud illos nivea, sed ut primum lux caelestis in illam incidit, obscuratur, et secundum persuasionis gradum et {2} quale fit opaca instar noctis; hoc quoque patet ab illis cum vivunt in mundo, tunc enim prorsus nihil veri possunt videre, immo ex obscuro seu nocturno falsi eorum, vera illis sicut nihili sunt, et quoque ea irrident; tales coram simplicibus apparent quandoque sicut rationales, nam media luce illa nivea hiemali per ratiocinia dextre confirmare possunt falsa usque ut appareant sicut vera; in persuasione tali plus quam reliqui sunt plures ex eruditis, confirmarunt enim apud se falsa per syllogistica et {3} philosophica, et demum per plura scientifica;

tales apud antiquos dicti sunt serpentes arboris scientiae, n. 195-

197; sed hodie dici queunt interiores sensuales absque rationali. [4] Indicium num homo solum sensualis sit, vel num rationalis, est imprimis ex vita ejus; per vitam non intelligitur qualis illa apparet in sermone et in operibus; sed qualis illa est in sermone et in operibus; vita enim sermonis est a cogitatione, et vita operum est a voluntate, utraque ab intentione seu fine; qualis itaque intentio seu finis est in sermone et in operibus, talis est vita, nam sermo absque interiore vita est modo sonus, et opera absque interiore vita est solum motus, illa vita est quae intelligitur cum dicitur quod vita maneat {4} post mortem; si homo rationalis est, ex bene cogitare loquitur et ex bene velle agit, hoc est, ex fide loquitur et ex charitate agit; at si homo non rationalis est, tunc quidem potest simulate agere sicut rationalis et similiter loqui, sed usque nihil vitae ex rationali inest; vita mali enim occludit omnem viam seu communicationem cum rationali, et facit ut mere naturalis et sensualis sit. [5] Sunt duo quae non solum occludunt communicationis viam, sed etiam deprivant hominem facultate ut usquam rationalis fieri possit, est dolus et est profanatio; dolus est instar subtilis veneni quod infectat interiora; et profanatio est quae commiscet falsa veris et mala bonis; ex illis binis prorsus perit rationale; sunt {5} apud unumquemvis hominem bona et vera a Domino recondita ab infantia, quae bona et vera in Verbo `reliquiae' vocantur, de quibus videatur n. 468, 530, 560, 561, {6} 661, 1050, 1738, 1906, 2284, has {7} infectat dolus et commiscet profanatio; quid profanatio, videatur n. 593, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426, 3398, 3402, 3489, 3898, 4289,4601. Ex his indiciis aliquatenus potest sciri quis rationalis homo est et quis sensualis,{8}. [6] Cum sensualia subjecta sunt rationali, tunc sensualia, ex quibus imaginatio prima hominis, illustrantur a luce quae per caelum a Domino venit, et quoque tunc sensualia disponuntur in ordinem, ut recipiant lucem utque correspondeant; sensualia cum in illo statu sunt, non obstant amplius quin vera et agnoscantur et videantur, removentur ilico quae dissentiunt, et acceptantur quae consentiunt; quae consentiunt, tunc quasi in centris sunt, et quae dissentiunt in peripheriis; quae in centris, quasi attolluntur versus caelum, et quae in peripheriis quasi dependent deorsum; quae in centris sunt, recipiunt lucem per rationale, et apparent cum sistuntur ita visibiles in altera vita, sicut stellulae quae coruscant, et lucem circumquaque spargunt usque ad peripherias, cum diminutione lucis secundum gradus; in talem formam disponuntur naturalia et sensualia cum rationale dominium habet et sensualia subjecta sunt; hoc fit cum homo regeneratur; inde ei status videndi et agnoscendi vera in amplitudine; at cum {9}rationale subjectum est sensualibus; tunc contrarium evenit; in medio enim tunc seu in centro sunt falsa et in peripheriis sunt vera; quae in centro, in quodam lumine ibi sunt, sed in lumine fatuo, seu tali quod a carbonario igne exsurgit; in illud influit lumen undequaque ab inferno; hoc lumen est quod vocatur tenebrae, nam utprimum aliquod lucis e caelo in illud influit, vertitur in tenebras. @1 vita quae est in loquela et in actione non apparet$ @2 i ejus$ @3 i per$ @4 i hominem$ @5 i enim$ @6 i 660$ @7 i reliquias$ @8 i seu num sensualia subjecta sint rationali vel num rationale subjectum sit sensualibus$ @9 rationalia subjecta sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church