5127. `Secundum morem priorem': quod significet ex lege ordinis, constat ex significatione `moris prioris' quod sit lex ordinis; lex ordinis enim est ut exteriora subjecta sint interioribus, seu quod idem, inferiora superioribus, ac sicut famuli inserviant; sint enim exteriora seu inferiora nihil nisi quam famulitia, interiora autem seu superiora respective sunt dominia; quod [per] `secundum morem priorem' illa significatur, inde est quia pincerna ut servus prius inserviverat Pharaoni ut suo domino, ex lege subordinationis, ita sensuale quod per `pincernam' repraesentatur, interiori naturali quod per `Pharaonem', ex lege ordinis. [2] Quod lex ordinis sit quo inferiora seu exteriora inservire debeant superioribus seu interioribus, homo sensualis prorsus nescit; qui enim mere sensualis est, non sit quid interius, ita nec quid respective exterius; novit quod cogitet et loquatur, et quod velit et faciat, inde autumat quod cogitare et velle sit interius, et quod loqui et facere sit exterius; sed non scit quo cogitare solum ex sensualibus, et facere ex {1}appetitu, sit externi homini, et sic quod cogitare et velle ejus sit solum exterioris naturalis, et magi adhuc cum cogitat falsa et vult mala; et quia apud illos communicatio clausa est cum interioribus, inde non scit quid interior cogitatio et interior voluntas; si ei dicitur quod interior cogitatio sit cogitare e vero, et interior voluntas sit {2}facere ex bono, hoc prorsus non capit, minus quod interior homo distinctus sit ab exteriore, ac ita distinctus ut interior homo quasi e loco superiore videre possit quid peragitur in exteriore homine, utque interior homo in facultate et potentia si castigandi exteriorem, et non volendi et cogitandi quod exterior homo ex phantasia videt, et ex cupiditate appetit; [3] haec quamdiu externus ejus homo in dominio est et regnat, non videt, ast extra illum statum, sicut dum in aliquo dolore est ex infortuniis aut morbis videre potest et capere, nam tunc dominium externi hominis cessat; facultas enim seu potentia intelligendi homini semper conservatur Domino, sed obscurissima est illis qui in falsis et malis sunt, et semper clarior prout falsa et mala sopiuntur;
influit {3} Divinum Domini continue apud hominem et illustrat, sed ubi falsa (c)et mala sunt, hoc est, ubi contraria veris et bonis, ibi Divina lux vel reflectitur vel suffocatur vel pervertitur, et solum tantum ejus quasi per rimas recipitur quo sit in facultate cogitandi et loquendi ex sensualibus, etiam {4}de spiritualibus ex formulis impressis memoriae naturali seu corporeae. @1 cupiditate$ @2 velle$ @3 i enim$ @4 At end of $