5121. `Et dixit illi Joseph, Haec interpretatio illius': quod significet revelationem a perceptione a caelesti in naturali quid in se haberet, constat ex significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1791,1815, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3509, (x)3395, hic revelatio ex perceptione quia de somnio et ejus interpretatione agitur; omnis revelatio vel est ex loquela cum angelis per quos Dominus loquitur, vel {1} ex perceptione, de qua re sequitur; ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste in naturali, de qua supra n. 5086, 5087, 5106; et ex significatione `interpretationes quod sit quid in se haberet, de qua etiam supra n. 5093, 5105, 5107; inde patet quod per 'dixit illi Joseph, Haec interpretio illius' significetur revelatio a perceptione a caelesti in naturali quid in se haberet.
[2] Quod revelationes sint vel ex perceptione, vel ex loquela cum angelis per quos Dominus loquitur, sciendum quod illi qui in bono sunt et inde in vero, imprimis qui in bono amoris in dominum, revelationem ex perceptione habeant; at qui non in bono et inde in vero sunt, quod quidem revelationes habere possint, sed non ex perceptione, verum per vivam vocem auditam in illis, ita per angelos a Domino; haec revelatio est externa, illa autem interna; revelationem ex perceptione, habent angeli imprimis caelestes, etiam habuerunt homines ab Antiquissima Ecclesia, et aliqui etiam ab Antiqua, sed hodie vix aliquis; at revelationes ex loquela absque perceptione habuerunt perplures, etiam qui non in bono fuerunt, pariter per visiones aut per somnia;
[3] tales revelationes fuerunt pleraeque prophetarum in Ecclesia Judaica; audiverunt vocem, viderunt {2}visionem, et somniarunt somnium; sed quia nullam perceptionem habuerunt, fuerunt revelationes mere verbales vel visuales absque perceptione quid significarent;
perceptio enim genuina existit {3} per caelum a Domino, et afficit intellectuale spiritualiter, et ducit id perceptibiliter ad cogitandum sicut res se habet, cum assensu interno quem nescit unde; putat quod insit ei, et quod fluat ex nexu rerum, at est dictamen {4} per caelum a Domino in interiora cogitationis influens, de talibus quae supra naturale et sensuale sunt, hoc est, de talibus quae spiritualis mundi seu caeli sunt; ex his constare potest quid revelatio ex perceptione sit. At revelatio ex perceptione quae fuit Domino, Qui hic per `Josephum' repraesentatur et de qua hic in sensu interno agitur, fuit ex Divino in Ipso, ita ab Ipso.
@1 i est$ @2 visiones$ @3 i ab influxu$ @4 internum$