Arcana Coelestia (Potts) n. 4969

Previous Number Next Number See English 

4969. `Qui descendere fecerunt eum illuc': quod significet quod ab illo bono ad illa scientifica, constat ex repraesentatione `Jishmaelitarum qui descendere fecerunt (c)eum' quod sint qui in simplici bono, de qua mox supra n. 4968, et a significatione `Aegypti' quae hic est illuc quod sit scientificum in genere, de qua mox supra n. 4964, 4966; `descendere' dicitur quia agitur de scientificis quae sunt exteriora; in Verbo enim ab interioribus ad exteriora dicitur `descendere', ab exterioribus vero ad interiora `ascendere', videatur n. 3084, 4539.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church