Arcana Coelestia (Potts) n. 4968

Previous Number Next Number See English 

4968. `E manu Jishmaelitarum': quod significet a simplici bono, constat ex repraesentatione `Jishmaelitarum' quod sint qui in simplici bono, de qua n. 3263, 4747; hic itaque verum naturale quod (c)a simplici bono. In capite xxxvii, vers. 36, dicitur `quod Midianitae vendiderint Josephum ad Aegyptum Potiphari cubiculario Pharaonis, principi satellitum'; hic autem dicitur `quod Potiphar cubicularius Pharaonis, princeps satellitum, emerit illum e manu Jishmaelitarum, qui descendere fecerunt eum illuc'; quod ita dicatur, est propter sensum internum; ibi enim agitur de abalienatione veri Divini, quae non fit ab illis qui in simplici bono sunt, sed ab illis qui in simplici vero, qui per `Midianitas' {1}repraesentantur, videatur n. 4788; hic autem agitur de comparatione seu addicatione scientificorum, et de vero naturali quod a simplici bono, quapropter dicitur `ab Jishmaelitis', per hos enim {1}repraesentantur qui in simplici bono; inde patet quod ita dictum sit propter sensum internum; historice nec sibi contrariantur, de Midianitis enim dicitur `quod extraxerint Josephum e fovea', consequenter quod ab illis traditus sit Jishmaelitis, a quibus in Aegyptum deductus est, ita quod Midianitae quia tradiderunt illum Jishmaelitis qui irent Aegyptum, vendiderint illum ad Aegyptum. @1 significantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church