4753. `Et manus nostra ne sit in eum': quod significet ut sint sine culpa, constat ex significatione `ne sit manus in aliquem' quod sit ne violent, ut supra n. 4737, et quia ne violent est ut non sint in culpa, hoc quoque per illa verba significatur.