4752. `Ite et vendamus eum Jishmaelitis': quod significet quod agnoscant Ipsum qui in simplici bono, constat a significatione `vendere' quod sit abalienare a se, ita {1} recipi ab aliis, (o)de qua n. 4098, quod cum praedicatur de vero, ut hic, est ab his agnosci; et ex repraesentatione `Jishmaelitarum' quod sint qui in simplici bono, de qua `supra' n. 4747; quod illi qui in simplici bono sunt, agnoscant Divinum Verum, imprimis de Divino Humano Domini, prius ostensum est. @1 et$