4691. `An regnando regnabis super nos? si dominando dominaberis in nos?': quod significet num quoad intellectualia et voluntaria subjecti essent, constat ex significatione `regnare' quod sit subjectum esse quoad intellectualia, et a significatione `dominari' quod sit subjectum esse quoad voluntaria; quod `regnare super eos' et `dominari in eos' sit subjectum fieri, patet; sed quod utrumque hic dicatur, est quia unum spectat intellectualia et alterum voluntaria; commune est in Verbo, imprimis prophetico, unam rem per bina exprimere; qui non novit arcanum quod in illo est, non aliter opinari {1} potest quam quod solum sit repetitio propter emphasin;
sed non ita est; in singulis Verbi est conjugium caeleste, nempe conjugium veri cum bono, et boni cum vero, sicut est conjugium intellectus et voluntatis in homine, una expressio se refert ad verum, altera ad bonum, ita una ad intellectuale nam hujus est verum, et altera ad voluntarium nam hujus est bonum, etiam expressiones in Verbo ex illis vocibus constant quae constanter significant talia; hoc arcanum est quod latet in eo quod una res per bina exprimatur, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 4138 f; ita etiam hic `regnare super eos,' et `dominari in `eos';
`regnare' etiam {2} spectat verum quod intellectus, `dominium' autem {3} bonum quod voluntatis, etiam `regnum' praedicatur de vero, n. 1672, 2547, et `dominium' de bono; ut quoque apud Danielem ubi etiam agitur de Divino Humano Domini, Huic datum est dominium, et gloria, et regnum, ut omnes populi, gentes, et linguae Ipsum colerent: dominium Ipsius dominium aeternum quod non transibit, et regnum Ipsius quod non peribit, vii 14:
et apud Davidem, Regnum tuum regnum omnium aeternitatum, et dominium tuum in omnem generationem et generationem, Ps. cxlv 13. @1 putare$ @2 enim$ @3 i spectat$