Arcana Coelestia (Potts) n. 4690

Previous Number Next Number See English 

4690. `Et dixerunt ei fratres ejus': quod significet illos qui a fide separata, constat a repraesentatione `fratrum Josephi' quod sint Ecclesia quae deflectit a charitate ad fidem et tandem fidem separat a charitate, de qua n. 4665, 4671, 4679; interiores autem illius Ecclesiae significati sunt per `manipulos in somnio', n. 4686, 4688. Quod `fratres Josephi' illam Ecclesiam repraesentent, est quia in sensu proximo significant Ecclesiae repraesentativum, seu religiosum, quod apud posteros Jacobi instituebatur; qui (t)quidem non noverunt aliquid de fide de qua Ecclesia Christiana sed de veritate, veritas illis eadem quae Christianis fides; etiam in lingua originali eadem vox {1} utrique est; sed Judaica Ecclesia per veritatem intelligebat praecepta decalogi, et quoque leges, judicia, testimonia, et statuta quae Mosen tradita sunt; interiora veritatis non sciebant nec scire volebant; [2] Christiana autem Ecclesia doctrinalia quae sunt interiora Ecclesiae et {2} credenda dicuntur, fidem vocat; per fidem enim vulgus non aliam quam symbolicam intelligit, seu quam libri symbolici docent; qui autem cogitant quod doctrinalia fidei seu scientia eorum neminem salvare possit, et quod pauci in vita fidei sint, fidem confidentiam dicunt, sed hi supra vulgus sunt ac aliis doctiores. Ex his constare potest quod in sensu interno hic agatur non solum de Ecclesiae repraesentativo quod apud posteros Jacobi institutum fuit, sed etiam de Ecclesia Christiana quae successit; nam Verbum Domini (t)est universale et comprehendit in genere omnem Ecclesiam;

aeque enim a Domino praevisum est quomodo se haberet cum Ecclesia Christiana ac quomodo cum Ecclesia Judaica, sed proxime cum Judaica, quapropter ille sensus vocatur sensus proximus seu sensus internus historicus, et alter sensus internus. @1 Heb [ ] ('emunah) is translated by `faith' some 28 times, and by `truth' 15 times in AV.$ @2 quae etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church