Arcana Coelestia (Potts) n. 4572

Previous Number Next Number See English 

4572. `Ego Deus Shaddai': quod significet statum tentationis praeteritum et nunc Divinum solatium, constat a significatione `Dei Shaddai' quod sit tentatio et postea solatium; Jehovah enim seu Dominus ab antiquis dictus fuerat Deus Shaddai respective tentationes et solatium post illas, videatur n. 1992, 3667, inde est quod {1} `Deus Shaddai' significet statum tentationis praeteritum et nunc Divinum solatium; quod praeteritum, est quia per `Jacobum' prius, imprimis cum luctatus cum angelo, cap. xxxii 25 ad fin.; et cum occurrit Esavo cap. xxxiii, repraesentatae sunt tentationes; quod nunc solatium, est quia per illas conjunctio boni et veri in naturali facta; ipsa conjunctio facit solatium, quia conjunctio est finis tentationum, quisque enim cum ad finem venit, secundum dura quae passus in mediis, solatium habet; [2] in genere sciendum quod omnis conjunctio boni cum vero fiat per tentationes;

causa est quia mala et falsa repugnant et quasi rebellant, et omni modo connituntur conjunctionem boni cum vero, et veri cum bono, impedire; illa pugna existit inter spiritus qui apud hominem sunt, nempe inter spiritus qui in malis et falsis ac inter spiritus qui in bonis et veris, hoc {2} apud hominem percipitur ut tentatio sicut {3} in ipso; cum itaque spiritus qui in malis et falsis sunt, vincuntur a spiritibus qui in bonis et veris, et (o)illi recedere coguntur, tunc est gaudium his {4} per caelum a Domino; hoc gaudium etiam ab homine percipitur ut solatium, ut in ipso: sed gaudium et solatium non est propter victoriam, sed propter conjunctionem boni et veri, omnis enim conjunctio boni et veri in se gaudium habet, nam illa est conjugium caeleste, in quo Divinum. @1 i Ego$ @2 haec pugna$ @3 quasi$ @4 illis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church