Arcana Coelestia (Potts) n. 4571

Previous Number Next Number See English 

4571. `Et dixit illi Deus': quod significet perceptionem a Divino, constat a significatione `dicere' in historicis Verbi, quod {3} sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509; quod a Divino, significatur per quod `Deus dixit,' in Domini enim a conceptione Divinum fuit, hoc fuit Ipsius Esse, nam a Jehovah conceptus erat; inde perceptio Ipsius a Divino fuit, sed secundum statum receptionis ab Humano, quia {2} Humanum in {3} Se successive Divinum fecit; inde patet quia Divinum seu Deus in Ipso, quod per `dixit illi Deus' significetur perceptio a Divino. @1 after dicere$ @2 i ita magis et magis a Divino$ @3 i suum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church