433. Quod 'septempliciter vindicari Cain' significet sacrosanctum esse violare fidem separatam per 'Cain' intellectam, videatur quod ostensum est ad vers. 15, et quod per 'septuagies et septies' significetur quod multo magis sacrosanctum sit, et quod propterea damnatio, constare potest a significatione 'septuagies et septies.' Quod septenarius numerus sit sanctus, inde est quod 'septimus die significet caelestem hominem, caelestem Ecclesiam, caeleste regnum in supremo sensu Ipsum Dominum; inde 'septenarius numerus' ubicumque occurrit in Verbo, significat sanctum seu sacrosanctum; et sanctum illud seu sacrosanctum praedicatur de iis aut secundum ea de quibus agitur; inde quoque numerus septuagenarius, qui septem saecula comprehendit, nam saeculum in Verbo est decem annorum quando aliquid maxime sanctum seu maxime sacrosanctum exprimeretur, tunc dicebatur 'septuagies septies,' sicut quod Domini dixit, Quod non remitterent fratri suo ad septies, sed usque ad septies septem, Matth. xviii 21, 22;
per quod intelligitur quod toties remitterent quoties peccat, adeo ut sine fine esset, seu esset aeternum, quod est sanctum. Et hic 'quod vindicaretur septuagies et septies' est damnatio quia maxime sacrosanctum erat violare.