4278. `Et luxata vola femoris Jacobi in luctando illo cum eo':
quod significet quod nondum potentia veri bono conjungendi se prorsus, constat ex significatione `luxari' quod sit quod nondum vera in illum ordinem disposita sint ut omnia simul cum bono intrare possent bonum caeleste spirituale, de qua in explicatione ad vers. seq. 31; proinde quod non potentia veri bono se conjungendi prorsus; `vola enim femoris' est ubi conjunguntur bona, ut mox supra n. 4277 dictum.