Arcana Coelestia (Potts) n. 4277

Previous Number Next Number See English 

4277. `Et tetigit volam femoris ejus': quod significet ubi bonum caeleste spirituale conjungitur cum bono naturali per `Jacobum significato, constat ex significatione `femoris' quod sit amor conjugialis et inde omnis amor caelestis et spiritualis, quia hi ab amore conjugiali ut {1} proles a suo parente derivantur, de qua n. 3021; et a significatione `volae' seu acetabuli, aut cavi illius, nempe femoris, quod sit ubi conjunctio; hic itaque ubi boni caelestis spiritualis cum bono naturali per `Jacobum' significato;

sed de conjunctione illa nihil dici potest nisi prius {2} sciatur quid bonum caeleste spirituale quod est `Israel,' et quid bonum naturale quod est `Jacob'; in sequentibus ad vers. 28 ubi de Jacobo tunc Israel nominato agitur, dicetur, et quoque postea ubi de Jacobi posteris. @1 sicut$ @2 priusquam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church