Arcana Coelestia (Potts) n. 4252

Previous Number Next Number See English 

4252. `Dixit, Deus patris mei Abrahami, et Deus patris mei Jishaki, Jehovah': quod significet sanctum praeparationis et dispositionis, constat a significatione `Dei patris Abrahami' quod sit Ipsum Divinum Domini, de qua n. 3439; (o)et a significatione `Dei patris mei Jishaki' quod sit Divinum Humanum Ipsius, de qua n. 3704, 4180; et quia utrumque est Jehovah, dicitur `Deus patris mei Abrahami, et Deus patris mei Jishaki, Jehovah'; hic autem significatur' sanctum quod procedit a Divino, nam omne sanctum est inde: quod sanctum significetur, est quia in naturali quod repraesentatur per `Jacob,' in quo nondum bonum quod repraesentatur per `Esavum,' cum vero conjunctum fuit; agitur {1} enim nunc de statu receptionis boni, hic de statu praeparationis et dispositionis ut reciperetur; supplicatio Jacobi non aliud involvit; quapropter significatur per illa verba sanctum praeparationis et dispositionis. @1 agit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church