Arcana Coelestia (Potts) n. 4251

Previous Number Next Number See English 

4251. `Et dixit, Si venerit Esau ad castra una, et percusserit illa, et erunt castra relicta ad evasionem': quod significet secundum omnem eventum, constat a significatione `castrorum' quod sint ordo, ut mox supra; a significatione `percutere' quod sit destruere; et a significatione `erunt castra relicta ad evasionem' quod sit ne ordo in naturali periret, sed aliquid superesset {1};

ita quod sit {2} praeparatio et dispositio secundum omnem eventum:

naturale enim quamdiu ibi dominatur verum, non videre potest quid verum genuinum et non genuinum, nec quid bonum; at cum dominatur ibi bonum, quod est {6} amoris in Dominum et charitatis erga proximum, tunc videt illud; inde est cum instat illud tempus seu ille status quando bonum dominium {4} sumit, quod homo tunc paene in ignorantia sit quid bonum et verum, ita quid destruetur et quid retinebitur, ut patet manifeste in tentationibus; cum homo in tali ignorantia est, tunc fit praeparatio et dispositio non ab homine sed a Domino, hic a Domino in Se Ipso, quia Dominus omnia in Se in `Divinum ordinem' ex propria potentia disposuit et redegit. @1 ordo rerum in naturali prorsus periret$ @2 after dispositio$ @3 after Dominum$ @4 dominatum$

4251a. {1} Vers. 9-12. Et dixit Jacob, Deus patris mei Abrahami, et Deus patris mei Jishaki, Jehovah, dicens ad me, Revertere ad terram tuam, et ad nativitatem tuam, et benefaciam tecum. Minor sum prae omnibus misericordiis, et prae omni veritate, quae fecisti cum servo Tuo, quia in baculo meo transivi Jordanem hunc, et nunc sum in duo castra. Eripe me quaeso e manu fratris mei, e manu Esavi, quia timeo ego eum, forte veniat, et percutiat me, matrem super filios. Et Tu dixisti, Benefaciendo benefaciam tecum, et ponam semen tuum sicut arenam maris, quae non numeratur prae multitudine. `Dixit Jacob, Deus patris mei Abrahami, et Deus patris mei Jishaki, Jehovah' significat sanctum praeparationis et dispositionis: `dicens ad me, Revertere ad terram tuam, et ad nativitatem tuam, et benefaciam tecum' significat ad conjunctionem cum Divino Bono et Vero: `minor sum prae omnibus misericordiis et prae omni veritate, quae fecisti cum servo Tuo' significat humiliationem in illo statu quoad bonum et quoad verum: `quia in baculo meo transivi Jordanem hunc, et nunc sum in duo castra significat quod ab exiguo multum: `eripe me quaeso e manu fratris mei, e manu Esavi, quia timeo ego eum' significat statum respective, quia priorem se fecit: `forte veniat, et percutiat me, matrem super filios' significat quod periturus: `et Tu dixisti, Benefaciendo benefaciam tecum' significat quod usque tunc vitam adepturum: `et ponam semen tuum sicut arenam maris, quae non numeratur prae multitudine' significat fructificationem et multiplicationem tunc. @1 A here repeats the number 4251, I has 4252 and repeats in next [ ].$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church