4157. `Et sedit super illis': quod significet quod interiora, ita sub illa in stramento cameli, [patet]; per `stramentum cameli' significantur, ut mox supra dictum, scientifica; illa vera quae per `teraphim' significantur, non fuerunt scientifica, sed in illis; se enim habet cum veris triplicis gradus, de quibus mox supra n. 4154, quod interior sint in exterioribus, se enim ordine ita reponunt.