Arcana Coelestia (Potts) n. 4156

Previous Number Next Number See English 

4156. `Et posuit illos in stramento cameli': quod significet quod in scientificis, constat ex significatione `stramenti cameli' quod sint scientifica, n. 3114; stramentum vocantur, tam quia cibus camelis quam quia crassa et inordinata (o)sunt respective; ideo etiam scientifica significantur per `implexa arborum et {1} silvae,' n. 2831; quod `cameli' sint scientifica communia quae naturalis hominis, videatur n. 3048, 3071, 3143, 3145. [2] Quod scientifica sint crassa et inordinata respective et ideo significentur per `stramentum,' et quoque per `implexa,' ut dictum, non apparet coram illis qui in solis scientificis sunt, et inde audiunt eruditi; credunt hi quod quantum homo scit, seu quantum scientiae possidet, tantum sapiat; sed quod aliter se res habeat, constare mihi potuit ab illis in altera vita, qui `dum vixerunt in mundo', in solis scientificis fuerunt {2}, et inde captarunt (t)nomen et famam eruditi, quod quandoque multo stupidiores sint illis qui nullas scientias calluerunt; causa quoque detecta est quod nempe scientifica sint quidem media sapiendi, sed quod etiam sint [media] insaniendi; qui in vita boni sunt, illis sunt scientifica media sapiendi, sed qui in vita mali sunt, illis sunt illa media insaniendi, nam per scientifica confirmant non solum vitam mali, sed etiam principia falsi, et hoc arroganter et cum persuasione, quia se credunt sapere prae aliis; inde fit quod rationale suum destruant; [3] rationali enim non gaudet is qui ex scientificis ratiocinari potest, et quandoque ad apparentiam sublimius quam alii; est modo fatuum lumen quod solertiam illam producit; sed is rationali pollet qui perspicere potest quod bonum sit bonum et verum verum, proinde quod malum sit malum et falsum falsum; at qui bonum spectat ut malum, et malum ut bonum, tum qui verum ut falsum et falsum ut verum, is neutiquam dici potest rationalis sed potius irrationalis, utcumque potest ratiocinari;

apud illum qui perspicue videt quod bonum sit bonum, et quod verum sit verum, et vicissim quod malum sit malum et falsum sit falsum, influit lux e caelo et intellectuale ejus illustrat, et facit ut rationes quas intellectu videt, sint totidem radii lucis illius;

eadem lux {3} quoque illuminat scientifica ut confirment, ac praeterea disponit illa in ordinem ac in formam caelestem; qui autem contra bonum et verum sunt, ut sunt omnes qui in vita mali, lucem illam caelestem non admittunt, sed solum delectantur lumine suo fatuo, quod talis naturae {4} est ut videat, sicut qui in tenebris maculares strias videt in pariete, et inde per phantasias facit omnis generis imagines, quae tamen non imagines sunt, nam superveniente luce diei apparet quod solum maculares striae sint. [4] Inde constare potest quod scientifica sint media sapiendi et quoque sint media insaniendi; hoc est quod sint media rationale perficiendi, et sint media rationale destruendi; qui itaque rationale destruxerunt per scientifica, illi in altera vita multo stupidiores sunt illis qui nullas scientias calluerunt. Quod scientifica sint crassa respective, patet ex eo quod sint naturalis seu externi hominis, et quod rationale quod per illa excolitur, sit spiritualis seu interni hominis; quantum illa inter se differunt (c)et distant quoad puritatem, sciri potest ex illis quae de binis memoriis n. 2469-2494 dicta et ostensa sunt. @1 seu$ @2 i in vita corporis$ @3 quae$ @4 natura I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church