4100. `Quia omnes divitiae, quas eripuit Deus a patre nostro, nobis illae et filiis nostris': quod significet quod omnia ex propria potentia et nihil ab aliquo datum, influendo a Divino Suo in id quod inde acciperet, constat ex illis quae supra n. 4065, 4075, 4081 dicta et explicata sunt.