Arcana Coelestia (Potts) n. 4099

Previous Number Next Number See English 

4099. `Et comedit etiam comedendo argentum nostrum': quod significet verum illarum affectionum quod consumeret si non separarentur, constat a significatione `comedere' quod sit consumere; et a significatione `argenti' quod sit verum, de qua n. 1551, 2954; argentum nostrum' quod sit verum illarum affectionum, patet, per `Rachelem' enim et `Leam' repraesentantur affectiones veri, ut prius passim ostensum. Quid haec involvunt, nec sciri potest nisi sciatur quomodo se habet cum bonis et veris quae insinuantur per bonum medium, seu nisi sciatur quales sunt societates spirituum quae inserviunt pro bono medio; societates spirituum quae inserviunt pro bono medio, illae in mundanis sunt, at societates angelorum {1} quae inserviunt pro introducendis affectionibus veri, non in mundanis sed in caelestibus sunt; [2] hae binae societates agunt apud hominem qui regeneratur; quantum homo initiatur in caelestia per angelos, tantum removentur spiritus qui in mundanis sunt, et nisi removentur, dissipantur vera: mundana enim et caelestia concordant apud hominem quando caelestia dominantur super mundana; at discordant quando mundana dominantur super caelestia; quando concordant, tunc multiplicantur vera in naturali hominis; at quando discordant, tunc diminuuntur, immo consumuntur, quia mundana obfuscant caelestia, proinde ponunt illa in dubio; at caelestia cum dominium habent, illustrant mundana, prae altero amantur: ex his constare potest quid intelligitur per quod verum affectionum consumeret si non separarentur, quae significantur per `comedit comedendo argentum nostrum. @1 i quae etiam adjunctae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church