3754. In illis quae praecedunt, actum est de tribus statibus perversionis boni et veri in Ecclesia, hic nunc agitur de quarto statu, qui etiam est ultimus; de primo statu, quod fuerit quod non amplius inciperent scire quid bonum et quid verum, sed de illis litigarent inter se, a quibus falsitates, videatur n. 3354: de secundo statu, quod fuerit quod bonum et verum contempturi, et quoque quod aversaturi, et sic quod exspiratura fides in Dominum, secundum gradus sicut cessatura charitas, videatur n. 3487, 3488:
de tertio statu, quod fuerit desolationis Ecclesiae quoad bonum et verum, videatur n. 3651, 3652: de quarto statu hic nunc agitur, qui est profanationis boni et veri; quod ille status hic describatur, constare potest (c)a singulis ibi in sensu interno, qui talis est.