3753. Quisque qui sancte de Domino cogitat, et qui credit quod Divinum in Ipso fuerit, et quod ex Divino locutus sit, scire potest et credere quod illa, sicut reliqua quae Dominus docuit et locutus est, non de una gente dicta sint, sed de universo genere humano; et non de ejus statu mundano, sed de ejus statu spirituali; et quoque quod Domini verba {1}comprehenderint illa quae sunt regni Ipsius et quae sunt Ecclesiae, haec enim Divina sunt et aeterna. Qui ita credit, ille concludit quod haec verba, `Vae in utero gerentibus aut lactantibus in diebus illis' non significent illos qui in utero gerunt et lactant; et quod haec, `Orate ne fiat fuga vestra hieme, neque in sabbato' non significent fugam aliquam pro hoste mundano, et sic porro. @1 quia omnia Divina comprehenderint illa quae sunt totius Ipsius Regni in terris et in caelis et quae aeterna$