Arcana Coelestia (Potts) n. 3691

Previous Number Next Number See English 

3691. `Et ivit Haranem': quod significet ad bonum et verum illius gradus, constat ex significatione `Haranis' quod sit bonum et verum externum, per `Haranem' enim significatur externum, et per `Labanem' qui ibi, bonum et verum, ita per Haranem hic externum bonum et verum; quod id per Haranem significetur, videatur n. 1430 3612; inde patet quod per `exivit Jacob e Beersheba et ivit Haranem in sensu interno significetur quod se contulerit remotius a doctrinalibus Divinis, ita ad bonum et verum externum. [2] Quod dicatur bonum et verum illius gradus, est quia bona et vera inter se prorsus distincta {1}sunt secundum gradus; bona et vera interiora sunt in gradu superiore et exteriora in gradu inferiore; in (t)superiore gradu sunt bona et vera quae sunt rationalis, et in inferiore sunt bona et vera naturalis, in infimo sunt bona et vera sensualia quae sunt corporis; bona et vera interiora, seu quae in (t)superiore gradu sunt, influunt in bona et vera exteriora seu quae in gradu inferiore sunt, et sistunt ibi imaginem sui, paene sicut se sistunt affectiones interiores hominis in facie et ejus mutationibus; inde patet quod bona et vera interiora prorsus separata sint a bonis et veris exterioribus, seu quod idem, quae in superiore gradu, ab illis quae in inferiore, ac ita separata ut interiora seu quae in gradu superiore sunt, existere possint absque exterioribus seu quae in gradu inferiore; qui non distinctam notionem graduum habet, nec potest distinctam notionem bonorum {2}interiorum et exteriorum habere; (m)nec quomodo se habet cum anima hominis seu cum ejus spiritu et {3}corpore, (n)nec quomodo se habet cum caelis in altera vita; [3] quod tres caeli sint, notum est, et quod unum caelum sit interius altero, et quod tertium caelum sit intimum; caeli illi sunt distinctissimi inter se {4}secundum gradus; qui in intimo seu tertio caelo, sunt propius Domino; qui in interiore seu secundo, sunt remotius; et qui in exteriore seu in primo, sunt adhuc remotius; communicatio inter illos caelos non aliter dari potest quam sicut communicatio intimorum hominis cum exterioribus ejus, nam homo qui in amore in Dominum est, et in charitate erga proximum, est quoddam exiguum caelum, correspondens in imagine tribus caelis; etiam ex tribus caelis est illi influxus boni et veri a Domino secundum similes gradus; quales sunt gradus inter se, constare potest a binis illis exemplis quae supra n. 3688 et 3690 allata sunt; [4] qui in ipso amore in Dominum sunt, adeo ut perceptionem amoris habeant, illi sunt in superiore gradu boni et veri, inque intimo (x)seu tertio caelo, ita propius Domino, et vocantur angeli caelestes; qui autem in charitate erga proximum sunt, adeo ut perceptionem charitatis habeant, non ita perceptionem amoris in Dominum, illi sunt in inferiore gradu boni et veri, inque interiore seu secundo caelo, et sic remotius a Domino, et appellantur angeli spirituales; qui autem in charitate erga proximum sunt solum ex affectione veri, adeo ut non perceptionem ipsius charitatis erga proximum habeant quam ex vero quo afficiuntur, illi sunt in adhuc inferiore gradu boni et veri, inque exteriore seu primo caelo, et sic adhuc remotius a Domino, et dicuntur spiritus boni; [5] inde aliquantum constare potest quomodo cum gradibus se habet, quod nempe illa quae in superiore gradu sunt, se sistant in imagine in illis quae in proxime inferiore; in amore in Dominum est proxima imago Domini, quae vocatur similitudo, quapropter illi qui in ipso amore in Dominum sunt, vocantur similitudines Ipsius; in charitate est quoque imago Domini, sed remotior, in ipsa enim charitate est Dominus praesens, quapropter qui in illa sunt, appellantur imagines Ipsius, videatur n. 50, 51, 1013; at qui in affectione veri, et inde in quadam specie charitatis erga proximum, illi quoque sunt imagines Domini, sed adhuc remotius: in hos gradus sunt distincti tres caeli, et secundum illos gradus influit Dominus cum Divino Bono et Vero, ita cum sapientia et intelligentia, (c)et cum caelesti gaudio et felicitate. @1 sint$ @2 i et verorum$ @3 i cum$ @4 quoad$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church