3690. `Exivit Jacob e Beersheba': quod significet vitam remotiorem a doctrinalibus Divinis, constat a significatione `ire' quod sit vivere, de qua n. 3335, 3685; ita `exire' quod sit vivere remotius; et ex significatione `Beersheba' quod sit doctrina Divina, de qua n. 2723, 2858, 2859, 3466; inde patet quod per `exivit Jacob {1}e Beersheba' significetur vita remotior a doctrinalibus Divinis; vita remotior dicitur quando illa est in veris externis, et secundum illa vivitur, sicut est vita infantiae (c)et pueritiae eorum qui regenerantur, de quibus mox supra n. 3688 {2}. [2] Ut {3}amplius pateat quid et qualis illa vita, adhuc paucis dicendum est: omnia historica Verbi sunt vera remotiora a doctrinalibus ipsis Divinis, at usque inserviunt infantibus et pueris ut per illa introducantur in doctrinalia veri et boni interiora, per gradus, et tandem (x)ad ipsa Divina; intime enim in illis est Divinum; {4}cum infantes illa legunt et illis ex innocentia afficiuntur, tunc angeli apud illos in statu amoeno caelesti sunt, nam ii a Domino afficiuntur sensu interno, proinde illis quae historica repraesentant et significant; amoenitas caelestis angelorum est quae influit et facit delectationem apud infantes; ut is status primus sit, seu infantiae et pueritiae regenerandorum, ideo historica Verbi data sunt, ac ita conscripta ut omnia et singula etiam ibi in se Divina contineant. [3] Quantum illa remota sunt a doctrinalibus Divinis, patere potest ab exemplo ex historicis illis: qui primum modo novit quod Deus descenderit super montem Sinai, et dederit Mosi tabulas quibus inscripta fuerunt decem mandata, et quod Moses illas fregerit, ac Deus super aliis tabulis similia scripserit, is cum solum historico hoc delectatur, in vita veri externi est, remota a doctrinalibus Divinis: postea autem cum incipit delectari et affici ipsis mandatis seu praeceptis quae ibi, ac secundum illa vivit, tunc in vita veri, at usque adhuc remota ab ipsis doctrinalibus Divinis est; vita enim secundum illa est solum vita moralis, cujus praecepta omnibus qui in societate humana sunt, ex ipsa vita civili et legibus ibi notae; sicut quod Numen colendum, parentes honorandi, non occidendum, non adulterandum, non furandum; [4] sed qui regeneratur, a vita hac remotiore seu a vita morali per gradus inducitur in vitam propiorem doctrinalibus Divinis, hoc est, in vitam spiritualem; cum hoc fit, tunc mirari incipit cur talia mandata seu praecepta cum tanto miraculo e caelo demissa fuerint, et digito Dei inscripta tabulis, cum tamen unicuique populo nota sunt, et quoque scripta in legibus illorum qui nusquam aliquid e Verbo audiverunt; cum in hunc cogitationis statum venit, si inter illos est qui regenerari possunt, in interiorem statum adhuc a Domino perducitur, nempe in illum ut cogitet quod altiora inibi lateant, quae adhuc non novit; et cum Verbum in eo statu legit, tunc passim apud Prophetas, et imprimis apud Evangelistas, invenit quod singula illa praecepta (t)in se caelestiora contineant; sicut quod honorandi parentes, quod cum e novo nascuntur, hoc est, cum regenerantur, alium Patrem accipiant, [5] et quod tunc Illius filii fiant, et quod Ille sit qui honorandus, ita quod is sensus sit qui interius in illo praecepto latet; per gradus etiam discit quis novus ille Pater, quod nempe sit Dominus, et tandem quomodo Ille honorandus, quod nempe colendus, et quod tunc colatur quando amatur; cum ille qui regeneratur, in hoc vero est, et in vita secundum illud, tunc in doctrinali Divino est; (m)et tunc est in statu angelico, et inde {5}spectat illa quae prius noverat, sicut succedentia ordine, et sicut fluentia ex Divino quasi secundum gradus scalae, supra quam Jehovah seu Dominus est, et super gradibus angeli {6}Ipsius qui ascendunt et descendunt; ita videt illa quibus prius delectatus fuerat, secundum gradus remotiora a se:(n) similiter se habet cum reliquis praeceptis decalogi, videatur n. 2609; inde nunc constare potest quid sit vita doctrinalibus Divinis remotior, quae significatur per quod `exivit Jacob e Beersheba.' @1 i et$ @2 i a Domino$ @3 Dei$ @4 i et$ @5 i a Domino$ @6 Dei$