Arcana Coelestia (Potts) n. 3665

Previous Number Next Number See English 

3665. `Domum Bethuelis patris matris tuae, et accipe tibi exinde mulierem a filiabus Labanis fratris matris tuae': quod significet bonum collaterale externum, et inde verum quod conjungendum, constat ex repraesentatione `Bethuelis' quod sit bonum gentium primae classis, de qua n. 2865; ex repraesentatione `Labanis' quod sit affectio boni in naturali homine, seu affectio boni externi, et proprie bonum communis stirpis collaterale, de qua n. 3129, 3130, 3160, 3612; et ex significatione `accipere mulierem e filiabus ejus' quod sit associari seu conjungi affectionibus veri quae inde; quod `accipere mulierem' sit conjungi, patet, et quod `filiae' sint affectiones, videatur n. 568, 2362, 3024; inde constat quid illa verba significant, nempe quod bonum naturalis repraesentatum hic per `Jacobum' conjungeretur veris quae ex bono collaterali externo. [2] Haec se ita habent: cum regeneratur homo, tunc ducitur is a Domino primum sicut infans, dein sicut puer, postea sicut adolescens, et tandem sicut adultus; {1}vera quae sicut infans puer discit, sunt prorsus externa et corporea, nam interiora nondum potest capere; vera illa sunt non aliud quam cognitiones talium in quibus intime sunt Divina: sunt enim cognitiones rerum in quibus non intime aliquod Divinum, et sunt in quibus est; cognitiones in quibus intime est Divinum, sunt tales ut admittere possint vera interiora magis et magis successive et ordine, at cognitiones in quibus non est Divinum, sunt tales ut non admittant, sed respuant; sunt enim cognitiones boni et veri externi et corporei, sicut humus quae secundum suam indolem admittit semina hujus non alterius naturae, et unum genus seminum producit et alterum suffocat; cognitiones in quibus intime Divinum, admittunt in se verum et bonum spirituale et caeleste, ex Divino enim quod intus est et disponit, tales sunt; at cognitiones in quibus non Divinum, admittunt modo falsum et malum, nam sunt talis naturae; illae cognitiones veri externi et corporei quae admittunt verum et bonum spirituale et caeleste, significantur hic per `filias Labanis ex domo Bethuelis,' at quae non admittunt, significantur per `filias {2}Canaan.' [3] Cognitiones quae ab infantia ad pueritiam addiscuntur, sunt sicut vasa communissima, quae adimplenda sunt {3}bonis, ac sicut adimplentur, illustratur homo; si talia vasa sunt ut in illis possint esse bona genuina, tunc a Divino quod intus in illis, {4}illustratur homo, et hoc successive magis et magis; at si {5}talia sunt ut in illis non possint esse bona genuina, tunc non illuminatur; apparet quidem sicut illustretur, sed est ex lumine fatuo quod est falsi et mali, at usque obscuratur magis et magis per illa quoad bonum et verum. [4] Cognitiones tales sunt multiplices, et tam multiplices ut vix possint quoad genera recenseri, minus quoad species distingui; derivantur enim a Divino multipliciter per rationale in naturale; quaedam {6}enim immediate influunt per bonum rationalis, et inde in bonum naturalis: etiam in verum hujus boni, ac iterum inde in naturale externum seu corporeum, ac ibi quoque abeunt in varios rivos; et quaedam influunt mediate per verum rationalis {7}in verum naturalis, etiam in bonum hujus veri, ac iterum inde in naturale externum seu corporeum videatur n. 3573, 3616. Se habent illa sicut gentes, familiae, et domus ac in illis consanguinitates et affinitates, quod nempe sint qui in linea recta sunt a primo patre, et qui in linea obliqua seu collaterali magis et magis; in caelis haec distinctissima sunt, nam societates ibi omnes secundum genera et species boni et veri, ac inde proximitates, distinctae sunt, n. 685, 2508, 2524, 2556, 2739, 3612; quas etiam repraesentabant antiquissimi qui caelestes homines fuerunt, per id quod ita distincti in gentes, familias, et domos habitarent, n. 470, 471, 483, 1159, 1246; inde quoque erat quod mandatum ut illi qui ab Ecclesia repraesentativa erant, conjugia contraherent intra suae gentis familias, ita enim repraesentari potuit per illos caelum, et ejus societatum conjunctio quoad bonum et verum; sicut hic nunc per Jacobum quod `iret ad domum Bethuelis patris matris suae, et acciperet sibi exinde mulierem a filiabus Labanis fratris matris suae.' [5] {8}Quod attinet ipsas cognitiones veri externi seu corporei, quae ex bono collaterali sunt, et, ut dictum, intus in se habent Divinum, et sic admittere possunt genuina bona, quales sunt apud infantes pueros qui dein regenerantur, sunt in genere tales, quales sunt historicorum Verbi, ut quae ibi dicuntur de Paradiso, de primo homine ibi, de arbore vitae in medio ejus, et de arbore scientiae, {9}ubi serpens qui decepit; haec sunt cognitiones quae in se habent Divinum, et in se admittunt (t)bona et vera spiritualia et caelestia, quia repraesentant et significant illa; tales cognitiones etiam sunt reliqua quae in historicis Verbi, sicut quae ibi de tabernaculo sunt, deque templo, et (c)eorum constructionibus; {10}pariter quae de vestibus Aharonis et filiorum ejus; tum quoque de festis tabernaculorum, primitiarum messis et azymorum, et de similibus aliis; haec et talia, cum ab infante puero sciuntur et cogitantur, tunc ab angelis qui apud illum, cogitatur de Divinis quae repraesentant et significant; et quia angeli his afficiuntur, affectio eorum communicatur, et facit jucundum et volupe quod puero ex illis, et praeparat {11}illius mentem ad recipiendum vera et bona genuina: talia et perplurima alia sunt cognitiones veri externi et corporei ex bono collaterali. @1 A had vera quae sicut infans discit, sunt prorsus externa seu corporea; but d infans...corporea; then continues puer discit sunt prorsus externa et corporea; finally ip infans before puer.$ @2 Cannanis$ @3 i veris et$ @4 illuminatur $ @5 i vasa$ @6 nempe$ @7 i et inde$ @8 Quod ipsas cognitiones veri externi seu corporei, quae ex bono collaterali sunt, attinet, sunt, sicut dictum quales sunt apud infantes seu pueros primae aetatis, et intus in se habent Divinum et sic admittere possunt genuina vera et bona, tales cognitiones sunt historica Verbi (quales...aetatis is deleted, but similar words are in I)$ @9 e qua serpens decepit Evam$ @10 i quae quia in se Divinum recondunt, et sunt caelestium et spiritualium repraesentativa, etiam admittunt talia.$ @11 illorum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church