3664. `Vade Paddanem Aram': quod significet cognitiones talis veri, constat ex significatione `Aram' seu Syriae quod sint cognitiones, de qua n. 1232, 1234, 3249; quod `Paddan Aram' sint cognitiones veri, inde est quia erat in Syria fluviorum, ubi Nahor, Bethuel et Laban, per quam quod cognitiones veri significentur, videatur n. 3051; Paddan Aram etiam prius cap. xxv 20, et in sequentibus cap. xxxi 18 memoratur, et quoque in illis locis significat cognitiones veri.