3458. `Et mane surrexerunt in matutino': quod significet illustrationis statum, constat ex significatione `mane, et surgere in matutino' quod sit illustrationis status; `mane' enim et aurora in sensu supremo est Dominus, (c)et in sensu interno est caeleste amoris Ipsius, inde quoque est status pacis, videatur n. 2333, 2405, 2540, 2780; et `surgere' in sensu interno significat elevationem {1}, n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171; inde patet quod `mane surrexerunt in matutino' significet illustrationis statum. @1 i quoad statum spiritualem$