3457. `Et ederunt et biberunt': quod significet communicationem, constat a significatione `edere' quod sit communicari quoad illa quae sunt boni, de qua n. 2187, 2343, 3168; et a significatione `bibere' quod sit communicari quoad illa quae sunt veri, de qua n. 3089, 3168.