Arcana Coelestia (Potts) n. 3355

Previous Number Next Number See English 

3355. Quod `terrae motus' sit in sensu interno mutatio status Ecclesiae, constat a significatione `terrae' quod sit Ecclesia, de qua n. 566, 662, 1066, (x)1068, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118, 2928; et a significatione `motus' quod sit mutatio status, hic quoad illa quae sunt Ecclesiae, nempe quoad bonum et verum; et quoque patet ab aliis locis in Verbo, ut apud Esaiam, Fiet, fugiens a voce pavoris cadet in foveam, et ascendens e medio foveae capietur in laqueo, quia cataractae ab alto apertae sunt, et concussa sunt fundamenta terrae, confringendo confracta est terra,... commovendo commota est terra, nutando nutat terra sicut ebrius, vacillat sicut tugurium, et gravis [est] super illam praevaricatio ejus, et cadet et non addet resurgere: et erit in die illo visitabit Jehovah super exercitum altitudinis in altitudine, et super reges humi super humo, xxiv 18-20;

ibi quod `terra' sit Ecclesia, manifeste patet, nam de Ecclesia agitur, cujus `fundamenta dicuntur concussa, et illa confracta, commota, nutare et vacillare,' cum bonum et verum non amplius cognoscitur; `reges humi' sunt vera {1}, hic falsa, super quae visitabitur; quod `reges' sint vera, et in opposito sensu falsa, videatur n. 1672, 2015, {2}, et quod `humus' sit simile ac terra, nempe Ecclesia, sed cum differentia, 2 n. 566, 1068: [2] apud eundem, Rarum reddam hominem prae auro puro, et hominis prae auro ophiris; propterea commovebo Caelum, et commovebitur terra e loco suo, in indignatione Jehovae Zebaoth, et in die excandescentiae irae Ipsius, xiii 12, 13;

ubi de die judicii; `terra' quoque ibi manifeste pro Ecclesia, quae `commoveri' dicitur `e loco,' cum mutatur quoad statum; quod `locus' sit status, videatur n. 1273-1275, 1377, 2625, 2837: apud eundem, Num hic vir commovens terram, commovens regna, ponit orbem in desertum, et urbes ejus destruit? xiv 16, 17;

ubi de Lucifero; `terra' pro Ecclesia, `quam commovere' dicitur cum sibi vindicat omnia ejus; quod `regna' sint vera quae Ecclesiae, videatur n. 1672, 2547: [3] apud Ezechielem, Erit in die illo, venit Gogus super terram Israelis;

ascendet excandescentia Mea in ira Mea, et in zelo Meo, in igne indignationis Meae loquar, si non in die illo erit terrae motus magnus super humo Israelis, xxxviii 18-20;

`Gogus' pro cultu externo separato ab interno, et sic facto idololatrico, n. 1151; `terra et humus Israelis' pro Ecclesia spirituali; `terrae motus' pro mutatione status ejus: apud Joelem, Coram Ipso commota est terra, contremuerunt caeli, sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum, ii 10;

ubi etiam de die ultimi judicii, `commota terra' pro mutato statu Ecclesiae, `sol et luna' pro bono amoris et vero {3}fidei, n. 1529, 1530, 2441, 2495, qui `atrati' dicuntur cum bona et vera non amplius agnoscantur; `stellae' pro cognitionibus boni et veri, n. 2495, 2049 apud Davidem, Concussa est, et commota est terra, et fundamenta montium trepidarunt, et concussa sunt, quia exarsit Ipsi, Ps. xviii 7, 8 [A.V. 6, 7];

`concussa et commota terra' pro perverso facto statu Ecclesiae: [4] apud Johannem, Porro vidi, cum aperuit sigillum sextum, cum ecce terrae motus magnus factus est, et sol factus est niger sicut saccus pilosus, et luna tota facta est sicut sanguis, et stellae caeli ceciderunt in terram, Apoc. vi 12, 13;

ibi `terrae motus, sol, luna et stellae' simile significant ac supra apud Joelem: apud eundem, In illa hora factus est terrae motus magnus, et decima pars urbis cecidit, et occubuerunt in terrae motu nomina hominum septem millia, Apoc. xi 13. Ex omnibus illis locis patet quod `terrae motus' non aliud sit quam mutatio status Ecclesiae, et quod `terra' non aliud in sensu interno sit quam Ecclesia; et quia `terra' est Ecclesia, constat quod per `novum caelum et novam terram' quae successum loco prioris, Esai. lxv 17, lxvi 22, Apoc. xxi 1, non aliud significetur quam nova Ecclesia interna et externa, n. 1733, 1850, 2117, 2118 f. @1 i Ecclesiae$ @2 i 2069$ @3 ejus I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church