3354. Ex his patet quid per illa verba Domini intelligitur, nempe quod primus status perversionis Ecclesiae, qui est quando non amplius scire incipiunt quid bonum et quid verum, sed de illis litigant inter se, a quibus falsitates: quia ille (t)est primus status, dicitur quod `nondum sit finis' et quod `illa sint initium dolorum,' et vocatur ille status terrae motus variis locis,' qui in sensu interno significat mutationem status Ecclesiae in parte seu primum. Quod `ad discipulos dictum' significat quod ad omnes qui ab Ecclesia, nam duodecim discipuli illos repraesentabant, n. 2089, 2129, 2130, quare dicitur `videte ne quis vos seducat,' tum `audituri estis bella et rumores bellorum, videte ne turbemini.'