Arcana Coelestia (Potts) n. 3348

Previous Number Next Number See English 

3348. Erant spiritus ex alia tellure apud me satis diu, quibus cum narrarem sapientiam nostri orbis, quod inter scientias ex quibus eruditi audiunt, etiam sint analytica per quae explorare satagunt illa quae mentis sunt et ejus cogitationum, et quod vocent illa metaphysica et logica, sed quod parum ultra terminos, et aliquot regulas communes versatiles, progressum fecerint; et quod de terminis litigent, ut quid forma, quid substantia, quid mens, quid anima, et quod per regulas illas communes versatiles acriter disputent de veris: {1}tunc ab illis perceptum quod talia abstrahant omnem rei sensum et intellectum, quando illis ut terminis inhaerent, ac de illis per artificiosas regulas cogitant; dicebant talia esse modo nigras nubeculas, quae objiciuntur visui intellectuali, et quod detrahant intellectum in pulverem; addebant quod apud illos non ita sit, sed quod rerum ideas clariores habeant per id quod nihil de talibus sciant: videre etiam datum quam sapientes essent; repraesentabant mirabiliter mentem humanum ut formam caelestem, et ejus affectiones ut activitatis sphaeras (c)illi convenientes, et hoc tam dextre ut collaudati sint ab angelis; repraesentabant etiam quomodo Dominus affectiones illas quae in se injucundae sunt, flectat in jucundas; docti nostrae telluris aderant, nec hilum potuerunt comprehendere, tametsi de talibus philosophice multum in vita corporis locuti sunt; illi cum iterum perciperent {2}eorum cogitationes, quod modo inhaererent terminis, ac inclinarent ad disputandum de singulis num ita sit, vocabant talia spumas faeculentas. @1 sed$ @2 A d eorum, i horum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church