3347. Audivi angelos loquentes de mentibus humanis et illarum cogitatione et inde loquela; comparabant illas externae hominis formae, quae usque existit et subsistit ex formis innumeris quae intus sunt, ut ex cerebris, medullis, pulmonibus, corde, hepate, pancreate, liene, ventriculo et intestinis, praeter a pluribus aliis, ut ab illis quae generationi in utroque sexu dicatae sunt; et circum illa ex musculis innumeris, et tandem ex tegumentis; et quod haec omnia contexta sint ex vasis et fibris, et quidem ex vasis et fibris intra vasa et fibras, ex quibus ductus et formae minores; ita ex innumerabilibus, quae omnia usque concurrunt, quodlibet suo modo, ad compositionem formae externae, in qua nihil eorum quae intra sunt, apparet; [2] huic formae, nempe externae, comparabant mentes humanas, et earum cogitationes, ac inde loquelas; at angelicas comparabant illis quae intus sunt, quae respective indefinita sunt et quoque incomprehensibilia; facultatem etiam cogitandi comparabant facultati viscerum agendi secundum formam fibrarum, dicentes quod facultas non esset fibrarum, sed vitae in fibris, sicut facultas cogitandi non {1}est mentis, sed vitae a Domino influentis in illam. Comparationes tales cum fiunt ab angelis, simul etiam {2}exhibentur per repraesentativa, per quae formae interiores de quibus dictum, quoad minima incomprehensibilia sistuntur et {3}visibiliter et intellectualiter, et hoc intra momentum: sed comparationes per spiritualia et caelestia, quales {4}fiunt apud angelos caelestes, illas comparationes quae per naturalia fiunt, pulchritudine sapientiae immensum excedunt. @1 sit$ @2 sistuntur$ @3 visualiter$ @4 sunt$