3101. `Ad sciendum, an prosperavisset Jehovah viam suam, vel non': quod significet de Divino Vero quodnam, constat a significatione `viae' quod sit verum, de qua n. 627, 2333; quod Divinum, significatur per id quod dicatur, `an prosperavisset Jehovah,' quod idem est, num ex Jehovah seu ex Divino; ita quodnam verum, nam vera quae e naturali homine evocantur in rationalem, non omnia recipiuntur, solummodo illa quae cum bono ibi concordant, ac sic per inseminationem et insertionem unum cum eo agunt; reliqua, tametsi ut vera apparuerint antequam elevata sunt, usque non recipiantur, quia non agnoscuntur; bonum est quod agnoscit suum verum, et verum est quod agnoscit suum bonum: quod agnitum quodnam verum ac sic receptum, patet quoque ab illis quae nunc sequuntur.