3100. `Vir obstupescens illi continens se': quod significet statum perceptionis quoad illa, constat a significatione `obstupescere et se continere,' quando vidit quod illa quae locutus {1}est corde suo, evenirent, quod sit agnitionis et simul exspectationis annon ita; `obstupescebat' enim quia agnovit quod ita fieret, et `se continebat' quia exspectabat annon ita [esset;] ille status perceptionis est qui significatur. @1 in$