Arcana Coelestia (Potts) n. 2963

Previous Number Next Number See English 

2963. `Audivit Abraham ad Ephronem': quod significet confirmationem ad oboediendum, nempe ab illis apud quos bonum et verum fidei recipi posset, constat a significatione `audire' quod sit oboedire, de qua n. 2542, et a repraesentatione `Ephronis' quod sint illi apud quos bonum et verum fidei recipi posset, de qua supra n. 2933; quod apud illos, et ab illis confirmatio, patet a verbis: quia dicitur, quod `audivit Abraham ad illum.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church