2829. `Sustulit Abraham oculos suos, et vidit': quod significet Domini cogitationem et intuitionem ex Divino, videatur supra n. 2789, ubi eadem verba. Cogitatio et intuitio ex Divino, est in omnia et singula quae fient in aeternum, cum Divina Providentia.