2448. Vers. 25. Et evertit urbes illas, et omnem planitiem, et omnes habitatores urbium, et germen humi. `Evertit urbes illas' significat quod ab illis separarentur omnia vera ut modo falsa iis essent: `et omnem planitiem' significat omnia quae ad vera pertinerent: `et omnes habitatores urbium' significat quod ab illis separarentur omnia bona ut non nisi quam mala iis essent: `et germen humi' significat omne quod Ecclesiae {1}. @1 Ecclesia I.$